DIE 24 DECEMBRIS

IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI


II classis

Semiduplex

Statio ad S. Mariam majorem

Introitus

Exodi 16, 6 et 7

H
ÓDIE sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. Ps. 23, 1. Dómini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi, qui hábitant in eo. V/. Glória Patri. Hódie.

Oratio

D
EUS, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque Júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Et non dicuntur Orationes pro diversitate Temporum assignatæ.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános

Rom. 1, 1-6

P
AULUS, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per Prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem: qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte sec úndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi, Dómini nostri: per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obediéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi, Dómini nostri.

Graduale. Exodi 16, 6 et 7. Prope Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. V/. Ps. 79, 2-3. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse.

Non dicitur Allelúja. Crástina die delébitur iníquitas terræ: et regnábit super nos Salvátor mundi.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum

Matth. 1, 18-21

C
UM esset desponsáta Mater Jesu Maria Joseph, ántequam convenírent, inventa est in útero habens de Spiritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.

Si venerit in Dominica, dicitur Credo.

Offertorium. Ps. 23, 7. Tóllite portas, príncipes, vestras: et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.

Secreta

D
A NOBIS, quaésumus, omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalítia prævenímus, sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes: Qui tecum.

Præfatio communis : sed si venerit in Dominica, dicitur de Ssma Trinitate.

Communio. Is. 40, 5.
Revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.

Postcommunio

D
A NOBIS, quaésumus, Dómine: unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte respiráre; cujus cælésti mystério páscimur et potámur. Per eúndem Dóminum.


FONTE