SADDAM HUSSEIN CAPTUS
"Cepimus eum!" His verbis dictis Paul Bremer, moderator regiminis in Iraquia ad interim constituti, die Dominico diurnariis nuntiavit pristinum dictatorem Iraquiae Saddam Hussein a copiis Americanis comprehensum esse.
Fuga eius, postquam octo fere menses duravit, Idibus Decembribus ad finem pervenit, cum is prope urbem patriam Tikrit in cellario casae cuiusdam agrestis inventus est.
Saddam, dum deprehenditur, in angusta fossa subterranea tamquam bestia quaedam latebat. Neque militibus Americanis se aggressis ullo modo resistere neque sibi mortem consciscere conabatur.
Paulo post imagines divulgatae sunt, in quibus vir, qui Saddam esse videbatur, quamquam crine horrido et barba promissa squalebat, a medico militari diligenter examinabatur.
Multi spectatores mirabantur tantum tyrannum in tam miserabilem homunculum mutatum esse.
[Nuntios Latinos 19.12.2003 redegit Reijo Pitkäranta - © Copyright Finnish Broadcasting - Yleisradio Oy]




Rispondi Citando
