S. Tommaso risponde ad alcune obiezioni
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non sit. Quia si unum contrariorum fuerit infinitum, totaliter destruetur aliud. Sed hoc intelligitur in hoc nomine Deus, scilicet quod sit quoddam bonum infinitum. Si ergo Deus esset, nullum malum inveniretur. Invenitur autem malum in mundo. Ergo Deus non est.
Praeterea, quod potest compleri per pauciora principia, non fit per plura. Sed videtur quod omnia quae apparent in mundo, possunt compleri per alia principia, supposito quod Deus non sit, quia ea quae sunt naturalia, reducuntur in principium quod est natura; ea vero quae sunt a proposito, reducuntur in principium quod est ratio humana vel voluntas. Nulla igitur necessitas est ponere Deum esse (S. Tommaso, Summa theologica, Iª q. 2 a. 3 arg. 1-2).
....
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus in Enchiridio, Deus, cum sit summe bonus, nullo modo sineret aliquid mali esse in operibus suis, nisi esset adeo omnipotens et bonus, ut bene faceret etiam de malo. Hoc ergo ad infinitam Dei bonitatem pertinet, ut esse permittat mala, et ex eis eliciat bona.
Ad secundum dicendum quod, cum natura propter determinatum finem operetur ex directione alicuius superioris agentis, necesse est ea quae a natura fiunt, etiam in Deum reducere, sicut in primam causam. Similiter etiam quae ex proposito fiunt, oportet reducere in aliquam altiorem causam, quae non sit ratio et voluntas humana, quia haec mutabilia sunt et defectibilia; oportet autem omnia mobilia et deficere possibilia reduci in aliquod primum principium immobile et per se necessarium, sicut ostensum est (S. Tommaso, Summa theologica, Iª q. 2 a. 3 ad 1-2).
S. Tommaso, qui, richiamandosi all'insegnamento di S. Agostino, afferma che "appartiene all'infinita bontà di Dio il permettere che vi siano dei mali per trarne dei beni" e che ciò, appunto, non prova che Dio non esista. Ed inoltre aggiunge che i fenomeni naturali, siccome sono compiuti per un fine determinato sotto la direzione di un agente superiore, è necessario che siano attribuite anche a Dio (così come gli atti del libero arbitrio devono essere riconcodotti ad una causa più alta della ragione e della volontà umana), come a loro prima causa, in quanto tutto ciò che è mutevole e defettibile va ricondotto ad una prima causa immutabile e di per sè necessaria.